Logos Bible Study

Luke 3:10–14

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

10Et interrogabant eum turbæ, dicentes: Quid ergo faciemus? 11Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat. 12Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus? 13At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis. 14Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris.

Read in Logos