Logos Bible Study

Luke 24:8–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

8Et recordatæ sunt verborum ejus. 9Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus. 10Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc. 11Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. 12Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.

Read in Logos