Logos Bible Study

Luke 23:44–48

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

44Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. 45Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. 46Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit. 47Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat. 48Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.

Read in Logos