Logos Bible Study

Luke 22:28–38

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

28vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. 29Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, 30ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.

31Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: 32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. 33Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. 34At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis: 35Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? 36At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. 37Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent. 38At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est.

Read in Logos
Luke 22:32: “… but I have prayed for you that your faith may not fail. And when you have turned again, strengthen your brothers.”