Logos Bible Study

Luke 22:14–20

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

14Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. 15Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. 16Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. 17Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. 18Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.

19Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. 20Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.

Read in Logos
Luke 22:19: And he took bread, and when he had given thanks, he broke it and gave it to them, saying, “This is my body, which is given for you. Do this in remembrance of me.”