Logos Bible Study

Luke 18:18–27

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

18Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo? 19Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus. 20Mandata nosti: non occides; non mœchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem. 21Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea. 22Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. 23His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde. 24Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt! 25facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. 26Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? 27Ait illis: Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.

Read in Logos