Logos Bible Study

Luke 16:1–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. 2Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare. 3Ait autem villicus intra se: Quid faciam? quia dominus meus aufert a me villicationem. Fodere non valeo, mendicare erubesco. 4Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. 5Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? 6At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta. 7Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. 8Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.

Read in Logos