Logos Bible Study

Luke 12:49–57

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

49Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? 50Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur? 51Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem: 52erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres 53dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.

54Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit. 55Et cum austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit: et fit. 56Hypocritæ! faciem cæli et terræ nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis? 57quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est?

Read in Logos
Luke 12:51: “Do you think that I have come to give peace on earth? No, I tell you, but rather division.”