Logos Bible Study

Luke 12:2–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. 3Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis.

4Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant. 5Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. 6Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? 7sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos.

8Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei: 9qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.

Read in Logos
Luke 12:2: Nothing is covered up that will not be revealed, or hidden that will not be known.