Logos Bible Study

Luke 10:4–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

4Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. 5In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: 6et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. 7In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. 8Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis: 9et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. 10In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite: 11Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. 12Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.

Read in Logos