Logos Bible Study

Luke 1:68–75

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

68Benedictus Dominus Deus Israël,

quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ:

69et erexit cornu salutis nobis

in domo David pueri sui,

70sicut locutus est per os sanctorum,

qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:

71salutem ex inimicis nostris,

et de manu omnium qui oderunt nos:

72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris:

et memorari testamenti sui sancti:

73jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum,

daturum se nobis

74ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,

serviamus illi

75in sanctitate et justitia coram ipso,

omnibus diebus nostris.

Read in Logos