Logos Bible Study

Luke 1:57–66

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. 58Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 59Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. 60Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes. 61Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. 62Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. 63Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. 64Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. 65Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc: 66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.

Read in Logos