Logos Bible Study

Luke 1:26–34

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

26In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, 27ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria. 28Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. 29Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. 30Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. 31Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: 32hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum, 33et regni ejus non erit finis. 34Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?

Read in Logos
Luke 1:32: He will be great and will be called the Son of the Most High. And the Lord God will give to him the throne of his father David …