Logos Bible Study

Luke 17–19

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

171Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt. 2Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. 3Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi. 4Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi. 5Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem. 6Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. 7Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe: 8et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes? 9Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat? 10non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.

11Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam. 12Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe: 13et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri. 14Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. 15Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, 16et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus. 17Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? 18Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. 19Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.

20Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione: 21neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. 22Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. 23Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini: 24nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. 25Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. 26Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis: 27edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes. 28Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant: 29qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit: 30secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur. 31In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro. 32Memores estote uxoris Lot. 33Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. 34Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur: 35duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. 36Respondentes dicunt illi: Ubi Domine? 37Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.

181Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, 2dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. 3Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo. 4Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor: 5tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. 6Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit: 7Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? 8Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?

9Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: 10Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus. 11Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: 12jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo. 13Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. 14Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.

15Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. 16Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei. 17Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.

18Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo? 19Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus. 20Mandata nosti: non occides; non mœchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem. 21Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea. 22Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. 23His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde. 24Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt! 25facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. 26Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? 27Ait illis: Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. 28Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. 29Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, 30et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.

31Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis: 32tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: 33et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. 34Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.

35Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. 36Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset. 37Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret. 38Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei. 39Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. 40Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, 41dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. 42Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. 43Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

191Et ingressus perambulabat Jericho. 2Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives: 3et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. 4Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus. 5Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere. 6Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. 7Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. 8Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. 9Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ. 10Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.

11Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. 13Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio. 14Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. 15Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. 16Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. 17Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. 18Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas. 19Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates. 20Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: 21timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. 22Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: 23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam? 24Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. 25Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas. 26Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Luke 17–19 in Logos