Logos Bible Study

Leviticus 25:47–54

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

47Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus: 48post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum, 49et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se, 50supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata. 51Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium: 52si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum, 53quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo. 54Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.

Read in Logos