Logos Bible Study

Leviticus 14:21–32

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium, 22duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum: 23offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino. 24Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul: 25immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri: 26olei vero partem mittet in manum suam sinistram, 27in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino: 28tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto: 29reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum: 30et turturem sive pullum columbæ offeret, 31unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis. 32Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.

Read in Logos