Logos Bible Study

Leviticus 13:18–28

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

18Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum, 19et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem. 20Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim lepræ orta est in ulcere. 21Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus: 22et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ; 23sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.

24Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem, 25considerabit eam sacerdos: et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est. 26Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus, 27et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum. 28Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ.

Read in Logos