Logos Bible Study

Leviticus 18–20

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

181Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester: 3juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis: et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis. 4Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. 5Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus. 6Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. 7Turpitudinem patris tui, turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus. 8Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est. 9Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis. 10Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est. 11Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. 12Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui. 13Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ. 14Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur. 15Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus. 16Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est. 17Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. 18Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.

19Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus. 20Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. 21De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. 22Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est. 23Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. 24Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, 25et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos. 26Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos. 27Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. 28Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos. 29Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. 30Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.

191Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. 3Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. 4Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. 5Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis, 6eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero: quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis. 7Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus: 8portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.

9Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges, 10neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester. 11Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. 12Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. 13Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. 14Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. 15Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. 16Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. 17Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. 18Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.

19Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris. 20Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera. 21Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem: 22orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum. 23Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum: poma, quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. 24Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino. 25Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester. 26Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia. 27Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam. 28Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus. 29Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. 30Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. 31Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. 32Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego Dominus.

33Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei: 34sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.

35Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. 36Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti. 37Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.

201Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2Hæc loqueris filiis Israël: Homo de filiis Israël, et de advenis qui habitant in Israël, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terræ lapidabit eum. 3Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum. 4Quod si negligens populus terræ, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere: 5ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem ejus, succidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui. 6Anima, quæ declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. 7Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester. 8Custodite præcepta mea, et facite ea: ego Dominus qui sanctifico vos. 9Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri matrique maledixit: sanguis ejus sit super eum.

10Si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et mœchus et adultera. 11Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. 12Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos. 13Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas: morte moriantur: sit sanguis eorum super eos. 14Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem ejus, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri. 15Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite. 16Mulier, quæ succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos. 17Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suæ, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam. 18Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui. 19Turpitudinem materteræ et amitæ tuæ non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suæ nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam. 20Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suæ, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur. 21Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam: turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt.

22Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi. 23Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hæc fecerunt, et abominatus sum eas. 24Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hæreditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Leviticus 18–20 in Logos