Logos Bible Study

Judges 1:27–36

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

27Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, cœpitque Chananæus habitare cum eis. 28Postquam autem confortatus est Israël, fecit eos tributarios, et delere noluit. 29Ephraim etiam non interfecit Chananæum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo. 30Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol: sed habitavit Chananæus in medio ejus, factusque est ei tributarius. 31Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob: 32habitavitque in medio Chananæi habitatoris illius terræ, nec interfecit eum. 33Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath: et habitavit inter Chananæum habitatorem terræ, fueruntque ei Bethsamitæ et Bethanitæ tributarii. 34Arctavitque Amorrhæus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent: 35habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius. 36Fuit autem terminus Amorrhæi ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca.

Read in Logos