Logos Bible Study

Joshua 21:9–19

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

9De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina, 10filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est), 11Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum. 12Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum. 13Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus: et Lobnam cum suburbanis suis: 14et Jether, et Esthemo, 15et Holon, et Dabir, 16et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus. 17De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ, 18et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis: civitates quatuor. 19Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis.

Read in Logos