Logos Bible Study

John 9:24–34

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

24Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est. 25Dixit ergo eis ille: si peccator est, nescio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. 26Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? 27Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quid iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? 28Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. 29Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit. 30Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: 31scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. 32A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. 33Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. 34Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.

Read in Logos
John 9:25: He answered, “Whether he is a sinner I do not know. One thing I do know, that though I was blind, now I see.”