Logos Bible Study

John 7:45–52

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

45Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum? 46Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. 47Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis? 48numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis? 49sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. 50Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis: 51Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? 52Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.

Read in Logos