Logos Bible Study

John 4:30–38

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

30Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum. 31Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca. 32Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. 33Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? 34Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. 35Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. 36Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. 37In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. 38Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.

Read in Logos
John 4:34: Jesus said to them, “My food is to do the will of him who sent me and to accomplish his work.”