Logos Bible Study

John 4:1–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes 2(quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), 3reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. 4Oportebat autem eum transire per Samariam.

5Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. 6Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. 7Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. 8(Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.) 9Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.

Read in Logos