Logos Bible Study

John 21:1–6

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: 2erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo. 3Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim: et illa nocte nihil prendiderunt. 4Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. 5Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. 6Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium.

Read in Logos