Logos Bible Study

John 14:1–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. 2In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. 3Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. 4Et quo ego vado scitis, et viam scitis. 5Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire? 6Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. 7Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. 8Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. 9Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? 10Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera. 11Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? 12alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado.

Read in Logos
John 14:2: In my Father’s house are many rooms. If it were not so, would I have told you that I go to prepare a place for you?