Logos Bible Study

John 13:18–27

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

18Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. 19Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. 20Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.

21Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. 22Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. 23Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. 24Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? 25Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? 26Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. 27Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius.

Read in Logos