The Future of Bible Study Is Here.
John 13:12–20
12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? 13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim. 14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. 16 Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum. 17 Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea. 18 Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. 19 Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. 20 Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|