Logos Bible Study

John 11:7–16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

7deinde post hæc dixit discipulis suis: Eamus in Judæam iterum. 8Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc? 9Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: 10si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. 11Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum. 12Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. 13Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. 14Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est: 15et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum. 16Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo.

Read in Logos