Logos Bible Study

John 11:38–53

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

38Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. 39Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim. 40Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? 41Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. 42Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti. 43Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. 44Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire. 45Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum. 46Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.

47Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? 48Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. 49Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, 50nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. 51Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, 52et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. 53Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.

Read in Logos