Logos Bible Study

John 1:26–33

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

26Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. 27Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. 28Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.

29Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. 30Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat: 31et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. 32Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum. 33Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.

Read in Logos
John 1:29: The next day he saw Jesus coming toward him, and said, “Behold, the Lamb of God, who takes away the sin of the world!”