Logos Bible Study

John 12–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

121Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. 2Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. 4Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus: 5Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? 6Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat. 7Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud. 8Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis. 9Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.

10Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent: 11quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum. 12In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, 13acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. 14Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est: 15Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ. 16Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei. 17Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. 18Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt eum fecisse hoc signum. 19Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.

20Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. 21Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre. 22Venit Philippus, et dicit Andreæ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. 23Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. 24Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, 25ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. 26Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. 27Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc: 28Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. 29Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est. 30Respondit Jesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. 31Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. 32Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. 33(Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)

34Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis? 35Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulant in tenebris, nescit quo vadat. 36Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.

37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; 38ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit:

Domine, quis credidit auditui nostro?

et brachium Domini cui revelatum est?

39Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:

40Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum

ut non videant oculis, et non intelligant corde,

et convertantur, et sanem eos.

41Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.

42Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur. 43Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. 44Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. 45Et qui videt me, videt eum qui misit me. 46Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. 47Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. 48Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. 49Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. 50Et scio quia mandatum ejus vita æterna est: quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.

131Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. 2Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ: 3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: 4surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se. 5Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus. 6Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? 7Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea. 8Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. 9Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. 10Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. 11Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes. 12Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? 13Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim. 14Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. 16Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum. 17Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea. 18Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. 19Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. 20Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.

21Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. 22Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. 23Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. 24Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? 25Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? 26Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. 27Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius. 28Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. 29Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret. 30Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.

31Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. 32Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum. 33Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. 34Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. 35In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

36Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea. 37Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. 38Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.

141Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. 2In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. 3Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. 4Et quo ego vado scitis, et viam scitis. 5Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire? 6Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. 7Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. 8Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. 9Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? 10Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera. 11Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? 12alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. 13Et…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading John 12–21 in Logos