Logos Bible Study

Joel 2:11–15

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui,

quia multa sunt nimis castra ejus,

quia fortia et facientia verbum ejus:

magnus enim dies Domini, et terribilis valde,

et quis sustinebit eum?

12Nunc ergo, dicit Dominus,

convertimini ad me in toto corde vestro,

in jejunio, et in fletu, et in planctu.

13Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra;

et convertimini ad Dominum Deum vestrum,

quia benignus et misericors est,

patiens et multæ misericordiæ,

et præstabilis super malitia.

14Quis scit si convertatur, et ignoscat,

et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro?

15Canite tuba in Sion,

sanctificate jejunium, vocate cœtum:

Read in Logos
Joel 2:12: “Yet even now,” declares the LORD, “return to me with all your heart, with fasting, with weeping, and with mourning...