Logos Bible Study

Job 32:15–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

15Extimuerunt, nec responderunt ultra,

abstuleruntque a se eloquia.

16Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti:

steterunt, nec ultra responderunt:

17respondebo et ego partem meam,

et ostendam scientiam meam.

18Plenus sum enim sermonibus,

et coarctat me spiritus uteri mei.

19En venter meus quasi mustum absque spiraculo,

quod lagunculas novas disrumpit.

20Loquar, et respirabo paululum:

aperiam labia mea, et respondebo.

21Non accipiam personam viri,

et Deum homini non æquabo.

22Nescio enim quamdiu subsistam,

et si post modicum tollat me factor meus.

Read in Logos