Logos Bible Study

Job 1:7–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

7Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. 8Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? 9Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum? 10nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra? 11sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. 12Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.

Read in Logos