Logos Bible Study

Job 1:6–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

6Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. 7Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. 8Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? 9Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum? 10nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra? 11sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. 12Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.

Read in Logos