Logos Bible Study

Job 1:5–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.

6Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. 7Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. 8Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? 9Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum? 10nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra? 11sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.

Read in Logos