Logos Bible Study

Job 38–39

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

381Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:

2Quis est iste involvens sententias

sermonibus imperitis?

3Accinge sicut vir lumbos tuos:

interrogabo te, et responde mihi.

4Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ?

indica mihi, si habes intelligentiam.

5Quis posuit mensuras ejus, si nosti?

vel quis tetendit super eam lineam?

6Super quo bases illius solidatæ sunt?

aut quis demisit lapidem angularem ejus,

7cum me laudarent simul astra matutina,

et jubilarent omnes filii Dei?

8Quis conclusit ostiis mare,

quando erumpebat quasi de vulva procedens;

9cum ponerem nubem vestimentum ejus,

et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem?

10Circumdedi illud terminis meis,

et posui vectem et ostia,

11et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius,

et hic confringes tumentes fluctus tuos.

12Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo,

et ostendisti auroræ locum suum?

13Et tenuisti concutiens extrema terræ,

et excussisti impios ex ea?

14Restituetur ut lutum signaculum,

et stabit sicut vestimentum:

15auferetur ab impiis lux sua,

et brachium excelsum confringetur.

16Numquid ingressus es profunda maris,

et in novissimis abyssi deambulasti?

17Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis,

et ostia tenebrosa vidisti?

18Numquid considerasti latitudinem terræ?

indica mihi, si nosti, omnia:

19in qua via lux habitet,

et tenebrarum quis locus sit:

20ut ducas unumquodque ad terminos suos,

et intelligas semitas domus ejus.

21Sciebas tunc quod nasciturus esses,

et numerum dierum tuorum noveras?

22Numquid ingressus es thesauros nivis,

aut thesauros grandinis aspexisti,

23quæ præparavi in tempus hostis,

in diem pugnæ et belli?

24Per quam viam spargitur lux,

dividitur æstus super terram?

25Quis dedit vehementissimo imbri cursum,

et viam sonantis tonitrui,

26ut plueret super terram absque homine in deserto,

ubi nullus mortalium commoratur;

27ut impleret inviam et desolatam,

et produceret herbas virentes?

28Quis est pluviæ pater?

vel quis genuit stillas roris?

29De cujus utero egressa est glacies?

et gelu de cælo quis genuit?

30In similitudinem lapidis aquæ durantur,

et superficies abyssi constringitur.

31Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas,

aut gyrum Arcturi poteris dissipare?

32Numquid producis luciferum in tempore suo,

et vesperum super filios terræ consurgere facis?

33Numquid nosti ordinem cæli,

et pones rationem ejus in terra?

34Numquid elevabis in nebula vocem tuam,

et impetus aquarum operiet te?

35Numquid mittes fulgura, et ibunt,

et revertentia dicent tibi: Adsumus?

36Quis posuit in visceribus hominis sapientiam?

vel quis dedit gallo intelligentiam?

37Quis enarrabit cælorum rationem?

et concentum cæli quis dormire faciet?

38Quando fundebatur pulvis in terra,

et glebæ compingebantur?

39Numquid capies leænæ prædam,

et animam catulorum ejus implebis,

40quando cubant in antris,

et in specubus insidiantur?

41Quis præparat corvo escam suam,

quando pulli ejus clamant ad Deum,

vagantes, eo quod non habeant cibos?

391Numquid nosti tempus partus ibicum in petris,

vel parturientes cervas observasti?

2Dinumerasti menses conceptus earum,

et scisti tempus partus earum?

3Incurvantur ad fœtum, et pariunt,

et rugitus emittunt.

4Separantur filii earum, et pergunt ad pastum:

egrediuntur, et non revertuntur ad eas.

5Quis dimisit onagrum liberum,

et vincula ejus quis solvit?

6cui dedi in solitudine domum,

et tabernacula ejus in terra salsuginis.

7Contemnit multitudinem civitatis:

clamorem exactoris non audit.

8Circumspicit montes pascuæ suæ,

et virentia quæque perquirit.

9Numquid volet rhinoceros servire tibi,

aut morabitur ad præsepe tuum?

10Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo,

aut confringet glebas vallium post te?

11Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus,

et derelinques ei labores tuos?

12Numquid credes illi quod sementem reddat tibi,

et aream tuam congreget?

13Penna struthionis similis est

pennis herodii et accipitris.

14Quando derelinquit ova sua in terra,

tu forsitan in pulvere calefacies ea?

15Obliviscitur quod pes conculcet ea,

aut bestia agri conterat.

16Duratur ad filios suos, quasi non sint sui:

frustra laboravit, nullo timore cogente.

17Privavit enim eam Deus sapientia,

nec dedit illi intelligentiam.

18Cum tempus fuerit, in altum alas erigit:

deridet equum et ascensorem ejus.

19Numquid præbebis equo fortitudinem,

aut circumdabis collo ejus hinnitum?

20Numquid suscitabis eum quasi locustas?

gloria narium ejus terror.

21Terram ungula fodit; exultat audacter:

in occursum pergit armatis.

22Contemnit pavorem,

nec cedit gladio.

23Super ipsum sonabit pharetra;

vibrabit hasta et clypeus:

24fervens et fremens sorbet terram,

nec reputat tubæ sonare clangorem.

25Ubi audierit buccinam, dicit: Vah!

procul odoratur bellum:

exhortationem ducum, et ululatum exercitus.

26Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter,

expandens alas suas ad austrum?

27Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila,

et in arduis ponet nidum suum?

28In petris manet,

et in præruptis silicibus commoratur,

atque inaccessis rupibus.

29Inde contemplatur escam,

et de longe oculi ejus prospiciunt.

30Pulli ejus lambent sanguinem:

et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.

31Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job:

32Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit?

utique qui arguit Deum, debet respondere ei.

33Respondens autem Job Domino, dixit:

34Qui leviter locutus sum, respondere quid possum?

manum meam ponam super os meum.

35Unum locutus sum, quod utinam non dixissem:

et alterum, quibus ultra non addam.

Read in Logos