Logos Bible Study

Jeremiah 7:24–34

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

24Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam:

sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali:

factique sunt retrorsum, et non in ante,

25a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti

usque ad diem hanc.

Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem,

consurgens diluculo, et mittens:

26et non audierunt me,

nec inclinaverunt aurem suam:

sed induraverunt cervicem suam,

et pejus operati sunt quam patres eorum.

27Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te: et vocabis eos, et non respondebunt tibi. 28Et dices ad eos:

Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui,

nec recepit disciplinam;

periit fides,

et ablata est de ore eorum.

29Tonde capillum tuum, et projice,

et sume in directum planctum:

quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui;

30quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus.

Posuerunt offendicula sua in domo

in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam:

31et ædificaverunt excelsa Topheth,

quæ est in valle filii Ennom,

ut incenderent filios suos et filias suas igni,

quæ non præcepi, nec cogitavi in corde meo.

32Ideo ecce dies venient, dicit Dominus,

et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom,

sed vallis interfectionis:

et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus.

33Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus cæli et bestiis terræ,

et non erit qui abigat.

34Et quiescere faciam de urbibus Juda,

et de plateis Jerusalem,

vocem gaudii et vocem lætitiæ,

vocem sponsi et vocem sponsæ:

in desolationem enim erit terra.

Read in Logos