Logos Bible Study

Jeremiah 5:1–5

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Circuite vias Jerusalem,

et aspicite, et considerate,

et quærite in plateis ejus,

an inveniatis virum facientem judicium,

et quærentem fidem:

et propitius ero ei.

2Quod si etiam: Vivit Dominus, dixerint,

et hoc falso jurabunt.

3Domine, oculi tui respiciunt fidem:

percussisti eos, et non doluerunt;

attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam:

induraverunt facies suas supra petram,

et noluerunt reverti.

4Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti,

ignorantes viam Domini,

judicium Dei sui.

5Ibo igitur ad optimates, et loquar eis:

ipsi enim cognoverunt viam Domini,

judicium Dei sui:

et ecce magis hi simul confregerunt jugum;

ruperunt vincula.

Read in Logos