Logos Bible Study

Jeremiah 25:18–27

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

18Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista: 19Pharaoni regi Ægypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus: 20et universis generaliter: cunctis regibus terræ Ausitidis, et cunctis regibus terræ Philisthiim, et Ascaloni, et Gazæ, et Accaron, et reliquiis Azoti: 21et Idumææ, et Moab, et filiis Ammon: 22et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis, et regibus terræ insularum qui sunt trans mare: 23et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam: 24et cunctis regibus Arabiæ, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto: 25et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum: 26cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum: et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt: et rex Sesach bibet post eos. 27Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bibite, et inebriamini, et vomite: et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos.

Read in Logos