Logos Bible Study

Jeremiah 11:1–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens:

2Audite verba pacti hujus,

et loquimini ad viros Juda,

et ad habitatores Jerusalem,

3et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël:

Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus

4quod præcepi patribus vestris,

in die qua eduxi eos de terra Ægypti,

de fornace ferrea, dicens:

Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis,

et eritis mihi in populum,

et ego ero vobis in Deum:

5ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris,

daturum me eis terram fluentem lacte et melle,

sicut est dies hæc.

Et respondi, et dixi: Amen, Domine. 6Et dixit Dominus ad me:

Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda,

et foris Jerusalem, dicens:

Audite verba pacti hujus, et facite illa,

7quia contestans contestatus sum patres vestros,

in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc:

mane consurgens contestatus sum,

et dixi: Audite vocem meam.

8Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam,

sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali:

et induxi super eos omnia verba pacti hujus

quod præcepi ut facerent,

et non fecerunt.

9Et dixit Dominus ad me:

Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem.

10Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores,

qui noluerunt audire verba mea:

et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis:

irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum

quod pepigi cum patribus eorum.

11Quam ob rem hæc dicit Dominus:

Ecce ego inducam super eos mala

de quibus exire non poterunt:

et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.

12Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem,

et clamabunt ad deos quibus libant,

et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.

13Secundum numerum enim civitatum tuarum

erant dii tui, Juda:

et secundum numerum viarum Jerusalem,

posuisti aras confusionis,

aras ad libandum Baalim.

Read in Logos