Logos Bible Study

Jeremiah 10:2–16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Hæc dicit Dominus:

Juxta vias gentium nolite discere,

et a signis cæli nolite metuere, quæ timent gentes,

3quia leges populorum vanæ sunt.

Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia:

4argento et auro decoravit illud:

clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur:

5in similitudinem palmæ fabricata sunt,

et non loquentur:

portata tollentur,

quia incedere non valent.

Nolite ergo timere ea,

quia nec male possunt facere, nec bene.

6Non est similis tui, Domine:

magnus es tu,

et magnum nomen tuum in fortitudine.

7Quis non timebit te, o Rex gentium?

tuum est enim decus:

inter cunctos sapientes gentium,

et in universis regnis eorum,

nullus est similis tui.

8Pariter insipientes et fatui probabuntur:

doctrina vanitatis eorum lignum est.

9Argentum involutum de Tharsis affertur,

et aurum de Ophaz:

opus artificis et manus ærarii.

Hyacinthus et purpura indumentum eorum:

opus artificum universa hæc.

10Dominus autem Deus verus est,

ipse Deus vivens,

et rex sempiternus.

Ab indignatione ejus commovebitur terra,

et non sustinebunt gentes comminationem ejus.

11Sic ergo dicetis eis:

Dii qui cælos et terram non fecerunt,

pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt!

12Qui facit terram in fortitudine sua,

præparat orbem in sapientia sua,

et prudentia sua extendit cælos:

13ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo,

et elevat nebulas ab extremitatibus terræ:

fulgura in pluviam facit,

et educit ventum de thesauris suis.

14Stultus factus est omnis homo a scientia:

confusus est artifex omnis in sculptili,

quoniam falsum est quod conflavit,

et non est spiritus in eis.

15Vana sunt, et opus risu dignum:

in tempore visitationis suæ peribunt.

16Non est his similis pars Jacob:

qui enim formavit omnia, ipse est,

et Israël virga hæreditatis ejus:

Dominus exercituum nomen illi.

Read in Logos