Logos Bible Study

Jeremiah 30:3–31:26

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

3Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. 4Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam:

5Quoniam hæc dicit Dominus:

Vocem terroris audivimus:

formido, et non est pax.

6Interrogate, et videte si generat masculus:

quare ergo vidi omnis viri manum

super lumbum suum, quasi parturientis,

et conversæ sunt universæ facies in auruginem?

7Væ! quia magna dies illa,

nec est similis ejus:

tempusque tribulationis est Jacob,

et ex ipso salvabitur.

8Et erit in die illa, ait Dominus exercituum:

conteram jugum ejus de collo tuo,

et vincula ejus dirumpam,

et non dominabuntur ei amplius alieni:

9sed servient Domino Deo suo,

et David regi suo,

quem suscitabo eis.

10Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,

neque paveas, Israël:

quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,

et semen tuum de terra captivitatis eorum:

et revertetur Jacob, et quiescet,

et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:

11quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.

Faciam enim consummationem in cunctis gentibus

in quibus dispersi te:

te autem non faciam in consummationem:

sed castigabo te in judicio,

ut non videaris tibi innoxius.

12Quia hæc dicit Dominus:

Insanabilis fractura tua;

pessima plaga tua:

13non est qui judicet judicium tuum ad alligandum:

curationum utilitas non est tibi.

14Omnes amatores tui obliti sunt tui,

teque non quærent:

plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli:

propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.

15Quid clamas super contritione tua?

insanabilis est dolor tuus:

propter multitudinem iniquitatis tuæ,

et propter dura peccata tua,

feci hæc tibi.

16Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,

et universi hostes tui in captivitatem ducentur:

et qui te vastant vastabuntur,

cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.

17Obducam enim cicatricem tibi,

et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.

Quia ejectam vocaverunt te, Sion:

hæc est, quæ non habebat requirentem.

18Hæc dicit Dominus:

Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,

et tectis ejus miserebor:

et ædificabitur civitas in excelso suo,

et templum juxta ordinem suum fundabitur:

19et egredietur de eis laus,

voxque ludentium.

Et multiplicabo eos, et non minuentur:

et glorificabo eos, et non attenuabuntur.

20Et erunt filii ejus sicut a principio,

et cœtus ejus coram me permanebit,

et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

21Et erit dux ejus ex eo,

et princeps de medio ejus producetur:

et applicabo eum, et accedet ad me.

Quis enim iste est qui applicet cor suum

ut appropinquet mihi? ait Dominus:

22et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

23Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens:

in capite impiorum conquiescet.

24Non avertet iram indignationis Dominus,

donec faciat et compleat cogitationem cordis sui:

in novissimo dierum intelligetis ea.

311In tempore illo, dicit Dominus,

ero Deus universis cognationibus Israël,

et ipsi erunt mihi in populum.

2Hæc dicit Dominus:

Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio:

vadet ad requiem suam Israël.

3Longe Dominus apparuit mihi.

Et in caritate perpetua dilexi te:

ideo attraxi te, miserans.

4Rursumque ædificabo te, et ædificaberis, virgo Israël:

adhuc ornaberis tympanis tuis,

et egredieris in choro ludentium.

5Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ:

plantabunt plantantes,

et donec tempus veniat, non vindemiabunt.

6Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim:

Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum.

7Quia hæc dicit Dominus:

Exsultate in lætitia, Jacob,

et hinnite contra caput gentium:

personate, et canite, et dicite:

Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israël.

8Ecce ego adducam eos de terra aquilonis,

et congregabo eos ab extremis terræ:

inter quos erunt cæcus et claudus,

prægnans et pariens simul,

cœtus magnus revertentium huc.

9In fletu venient,

et in misericordia reducam eos:

et adducam eos per torrentes aquarum in via recta,

et non impingent in ea,

quia factus sum Israëli pater,

et Ephraim primogenitus meus est.

10Audite verbum Domini, gentes,

et annuntiate in insulis quæ procul sunt,

et dicite: Qui dispersit Israël congregabit eum,

et custodiet eum sicut pastor gregem suum.

11Redemit enim Dominus Jacob,

et liberavit eum de manu potentioris.

12Et venient, et laudabunt in monte Sion:

et confluent ad bona Domini,

super frumento, et vino, et oleo,

et fœtu pecorum et armentorum:

eritque anima eorum quasi hortus irriguus,

et ultra non esurient.

13Tunc lætabitur virgo in choro,

juvenes et senes simul:

et convertam luctum eorum in gaudium,

et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo.

14Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine,

et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.

15Hæc dicit Dominus:

Vox in excelso audita est lamentationis:

luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos,

et nolentis consolari super eis,

quia non sunt.

16Hæc dicit Dominus:

Quiescat vox tua a ploratu,

et oculi tui a lacrimis,

quia est merces operi tuo, ait Dominus,

et revertentur de terra inimici:

17et est spes novissimis tuis, ait Dominus,

et revertentur filii ad terminos suos.

18Audiens audivi Ephraim transmigrantem:

Castigasti me, et eruditus sum,

quasi juvenculus indomitus:

converte me, et convertar,

quia tu Dominus Deus meus.

19Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam:

et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum.

Confusus sum, et erubui,

quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ.

20Si filius honorabilis mihi Ephraim,

si puer delicatus!

quia ex quo locutus sum de eo,

adhuc recordabor ejus.

Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum:

miserans miserebor ejus, ait Dominus.

21Statue tibi speculam;

pone tibi amaritudines;

dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti:

revertere, virgo Israël,

revertere ad civitates tuas istas.

22Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga?

quia creavit Dominus novum super terram:

femina circumdabit virum.

23Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël:

Adhuc dicent verbum istud

in terra Juda et in urbibus ejus,

cum convertero captivitatem eorum:

Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus:

24et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul,

agricolæ et minantes greges.

25Quia inebriavi animam lassam,

et omnem animam esurientem saturavi.

26Ideo quasi de somno suscitatus sum:

et vidi, et somnus meus dulcis mihi.

Read in Logos
Jeremiah 31:16: Thus says the LORD: “Keep your voice from weeping, and your eyes from tears, for there is a reward for your work, declares the LORD, and they shall come back from the land of the enemy.”