Logos Bible Study

James 4:1–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? 2concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. 3Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis. 4Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. 5An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis? 6majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. 7Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. 8Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo. 9Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem. 10Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

Read in Logos
James 4:10: Humble yourselves before the Lord, and he will exalt you.