Logos Bible Study

Isaiah 29:9–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

9Obstupescite et admiramini;

fluctuate et vacillate;

inebriamini, et non a vino;

movemini, et non ab ebrietate.

10Quoniam miscuit vobis Dominus

spiritum soporis; claudet oculos vestros:

prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.

11Et erit vobis visio omnium

sicut verba libri signati,

quem cum dederint scienti litteras,

dicent: Lege istum:

et respondebit: Non possum, signatus est enim.

12Et dabitur liber nescienti litteras,

diceturque ei: Lege;

et respondebit: Nescio litteras.

13Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo,

et labiis suis glorificat me,

cor autem ejus longe est a me,

et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,

14ideo ecce ego addam ut admirationem faciam

populo huic miraculo grandi et stupendo;

peribit enim sapientia a sapientibus ejus,

et intellectus prudentium ejus abscondetur.

15Væ qui profundi estis corde,

ut a Domino abscondatis consilium;

quorum sunt in tenebris opera,

et dicunt: Quis videt nos?

et quis novit nos?

16Perversa est hæc vestra cogitatio;

quasi si lutum contra figulum cogitet,

et dicat opus factori suo: Non fecisti me;

et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis.

17Nonne adhuc in modico et in brevi

convertetur Libanus in carmel,

et carmel in saltum reputabitur?

18Et audient in die illa surdi verba libri,

et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.

Read in Logos