Logos Bible Study

Isaiah 21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

211Onus deserti maris.

Sicut turbines ab africo veniunt,

de deserto venit,

de terra horribili.

2Visio dura nuntiata est mihi:

qui incredulus est infideliter agit;

et qui depopulator est vastat.

Ascende, Ælam; obside, Mede;

omnem gemitum ejus cessare feci.

3Propterea repleti sunt lumbi mei dolore;

angustia possedit me

sicut angustia parturientis;

corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.

4Emarcuit cor meum;

tenebræ stupefecerunt me:

Babylon dilecta mea

posita est mihi in miraculum.

5Pone mensam, contemplare in specula

comedentes et bibentes:

surgite, principes,

arripite clypeum.

6Hæc enim dixit mihi Dominus:

Vade, et pone speculatorem,

et quodcumque viderit annuntiet.

7Et vidit currum duorum equitum,

ascensorem asini,

et ascensorem cameli;

et contemplatus est diligenter multo intuitu.

8Et clamavit leo:

Super speculam Domini ego sum,

stans jugiter per diem;

et super custodiam meam ego sum,

stans totis noctibus.

9Ecce iste venit ascensor

vir bigæ equitum;

et respondit, et dixit:

Cecidit, cecidit Babylon,

et omnia sculptilia deorum ejus

contrita sunt in terram.

10Tritura mea et filii areæ meæ,

quæ audivi a Domino exercituum,

Deo Israël,

annuntiavi vobis.

11Onus Duma.

Ad me clamat ex Seir:

Custos, quid de nocte?

custos, quid de nocte?

12Dixit custos:

Venit mane et nox;

si quæritis, quærite;

convertimini, venite.

13Onus in Arabia.

In saltu ad vesperam dormietis,

in semitis Dedanim.

14Occurrentes sitienti ferte aquam,

qui habitatis terram austri;

cum panibus occurrite fugienti.

15A facie enim gladiorum fugerunt,

a facie gladii imminentis,

a facie arcus extenti,

a facie gravis prælii.

16Quoniam hæc dicit Dominus ad me:

Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii,

et auferetur omnis gloria Cedar.

17Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium

de filiis Cedar imminuentur;

Dominus enim Deus Israël locutus est.

Read in Logos