Logos Bible Study

Isaiah 38:1–39:8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. 2Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, 3et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno. 4Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens: 5Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos, 6et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam. 7Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est: 8ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.

9Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua.

10Ego dixi in dimidio dierum meorum:

Vadam ad portas inferi;

quæsivi residuum annorum meorum.

11Dixi: Non videbo Dominum Deum

in terra viventium;

non aspiciam hominem ultra,

et habitatorem quietis.

12Generatio mea ablata est, et convoluta est a me,

quasi tabernaculum pastorum.

Præcisa est velut a texente vita mea;

dum adhuc ordirer, succidit me:

de mane usque ad vesperam finies me.

13Sperabam usque ad mane;

quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea:

de mane usque ad vesperam finies me.

14Sicut pullus hirundinis, sic clamabo;

meditabor ut columba.

Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum.

Domine, vim patior: responde pro me.

15Quid dicam, aut quid respondebit mihi,

cum ipse fecerit?

Recogitabo tibi omnes annos meos

in amaritudine animæ meæ.

16Domine, si sic vivitur,

et in talibus vita spiritus mei,

corripies me, et vivificabis me.

17Ecce in pace amaritudo mea amarissima.

Tu autem eruisti animam meam

ut non periret;

projecisti post tergum tuum

omnia peccata mea.

18Quia non infernus confitebitur tibi,

neque mors laudabit te:

non exspectabunt qui descendunt in lacum

veritatem tuam.

19Vivens, vivens ipse confitebitur tibi,

sicut et ego hodie;

pater filiis notam faciet

veritatem tuam.

20Domine, salvum me fac!

et psalmos nostros cantabimus

cunctis diebus vitæ nostræ

in domo Domini.

21Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. 22Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?

391In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod ægrotasset et convaluisset. 2Lætatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suæ, et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. 3Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. 4Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quæ in domo mea sunt viderunt; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis. 5Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum. 6Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. 7Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. 8Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis!

Read in Logos