Logos Bible Study

Hosea 2:9–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

9Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo,

et vinum meum in tempore suo.

Et liberabo lanam meam et linum meum,

quæ operiebant ignominiam ejus.

10Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus;

et vir non eruet eam de manu mea;

11et cessare faciam omne gaudium ejus,

solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus,

et omnia festa tempora ejus.

12Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus,

de quibus dixit: Mercedes hæ meæ sunt,

quas dederunt mihi amatores mei;

et ponam eam in saltum,

et comedet eam bestia agri.

13Et visitabo super eam dies Baalim,

quibus accendebat incensum,

et ornabatur inaure sua, et monili suo.

Et ibat post amatores suos,

et mei obliviscebatur, dicit Dominus.

Read in Logos