Hebrews 7:14–28
Clementine VulgateOther versions
Latin
Arabic
Czech
English
- DARBY 1890 Darby Bible
- ASV American Standard Version
- AV 1873 The Cambridge Paragraph Bible of the Authorized English Version
- CSB Christian Standard Bible
- D-R Douay-Rheims Bible
- ESV English Standard Version
- GW GOD’S WORD Translation
- GNB Good News Translation
- HCSB The Holman Christian Standard Bible
- KJV 1900 King James Version
- LSB Legacy Standard Bible
- LEB The Lexham English Bible
- MSG The Message: The Bible in Contemporary Language
- NET The NET Bible
- NASB95 New American Standard Bible (1995)
- NCV New Century Version
- NIrV New International Reader’s Version (1998)
- NIV New International Version (2011)
- NKJV The New King James Version
- NLT New Living Translation
- NRSVue New Revised Standard Version: Updated Edition
- RSV The Revised Standard Version
- RSVCE The Revised Standard Version, Catholic Edition
- YLT Young’s Literal Translation
French
German
Greek
Hungarian
Italian
Korean
Portuguese
Russian
Simplified Chinese
Spanish
Traditional Chinese
14Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. 15Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, 16qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis. 17Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. 18Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem: 19nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. 20Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt, 21hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum): 22in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. 23Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: 24hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. 25Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. 26Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus: 27qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. 28Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.
Public Domain